Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Bonum est igitur adhaerere domino nec inflexam ceruicem habere ad iugum mundi. ideoque ecclesiae uel forti animae dicit Sapientia: sicut turris Dauid ceruix tua, quae aedificata est in Thalpioth. mille ostia pendent in ea et omnia iacula potentium. erecta enim ad deum ceruix et iugo Christi habilis, quae nulla in terrarum inlecebras infle-

xione curuetur, sicut Christi regalis est turris, cui iugum suum Nabuchodonosor non possit inponere. condidit enim turrem illam Dauid ille manu fortis et supra murorum aedificauit excelsa, ut subsidio pariter et decori sit, subsidio, quia hostem praeuidet et repellit, decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet; ita tamen subsidio uel decori, si habeat in se uerbi dogmata uelut quaedam falerum monilia, habeat etiam iacula potentium prophetarum, quae aduersus omnem extollentem se altitudinem lacertis quibusdam fidei diriguntur.