Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

o rationabilium equorum grande certamen, o mirandum mysterium! rota intra rotam currebat et non inpediebatur, nouum testamentum in ueteri testamento: intra illud currebat per quod adnuntiabatur. in quattuor partes ibant rotae et non reuertebantur retrorsum, quia spiritus uitae erat in his qui currebant in quattuor partes totius mundi, et sine offensione currebant, quia bona uita equorum quadrabat. currebant igitur equi, quia non dormiebat qui ascenderat equos.

Animarum igitur nostrarum auriga Iesus, qui nos quoque uult ascendere equos nostros, hoc est nostra corpora, sed uigilare semper, ne dicatur nobis: dormitauerunt qui ascenderunt equos. transeundum est hoc mare inpigre. uix transitur [*]( 2*1 Cor. 9. 24 3 II Tim. 4, 7 6*Hab. 3- 15 10*Hab. 3, 8 21 cf. Rom. 8, 2 27 Ps. 75. 7 ) [*]( 1 est nobis M 3 cucnrrit ita 0 5 suos om. 0 6 mare GTa mari eel. v 8 aquariim] add. multarum av commouerunt N 9 surgentes NO cerLmoniis GNOPRm2 10 ascendi 31 v 13 constricti] add. sunt Αυ se om. M 14 bonam Ga 16 istius mundi M 17 admira:.dum T 19 testamento] add. erat AOav 20 conuertebantur a 21 iis Gυ heis (he in ras.) M currebat MNPm1Rm1T 22 totius mundi partes 0 23 equorum uita MNa 24 asceaderet A 26 corpora nostra 0 uigilare] add. debemus O 28 hoe om. 0 ) [*]( LXIL Ambrus. Pars 5. Petschenig. ) [*]( 6 )

82
a uigilantibus; si quis autem dormierit, transire non poterit, sed demergetur ut Aegyptius, cuius et anima et corpus interiit: equum enim et ascensorem proiecit in mare, qui non sequebantur legem, sed persequebantur.