Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur quinta littera \'He\', quae significat Latine \'est\' uel, ut alibi inuenimus, \'uiuo\'. conuenit sibi utraque interpretatio; qui enim est, uiuit et qui uiuit, est. denique gentiles non sunt et ideo non uiuunt, sed mortui sunt. Iesus autem heri et hodie ipse est et in saecula, et qui est, uiuit; uiuo enim ego, dicit dominus. quomodo enim potest non esse qui uiuit ? uiuit autem Iesus, qui etiam mortuos uiuificat et uocat quae non sunt tamquam quae sint.

nihil mirum, si domino cedit natura, ut uiuificentur et mortui et incipiant esse quae non erant. et ideo, quia uia etiam uita est secundum illum, qui ait: ego sum uia, ueritas et uita, uiam quaeramus, ut uitam habere mereamur. audiamus ergo illum qui uiuit in Christo: uiuit autem, qui ait: sed nos qui uiuimus benedicimus te, domine; in Christo enim Iesu etiam quicumque mortuus fuerit uiuit.