Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Lacunaria nostra cypressi. genus hoc arboris numquam amittit uiriditatem suam; hieme perusta atque aestate comam pascit nec diuerso colore mutatur. solam hanc arborem uentus suo numquam honore despoliat, sola numquam ueteri exuitur amictu aut nouo flore uestitur. sic apostolica quoque gratia nescit defectum et uenustate sui floret.

anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus membris uiget, semper iustitiae ceterarumque uirtutum culmina patienti magnanimitate sustentat et ideo non defluit neque deficit, quia nihil in ea rimosum est ac remissum. nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod uitio sermonis ex ea possit effundi. ideoque confirmari se petit in uerbis [suis) propheta, ne moueantur pedes eius, ne [*](2cf. Luc. 1,35 3cf.Ps. 120.6 9 cf. Uerg. Aen. 8,388 12.17*Cant. 1, 17(16) 13*Ps. 91,13 26 cf. Ps. 118, 28 27 ci. Ps. 72, 2 ) [*]( 1 ac declinationem Aml 2 se am. MNOPRT 3 uelj neque 0 4 umbram om. 0 huius saeculi P 5 ecclesiae] add. sunt a 6 aeternee R 8 his] hos AGMm2Rm2av reclinauit se 0 9 lassauerit a suo suscipiat 0 suscipiat sno av 10 caro Christi] christus Mm2NP 13 fuerint GMm20 iustus] add. enim Oav 15 putrescet a 17 laquearia GMm2 cupressi GOav 18 perusta] iuxta uere (uer a) au, om. G aestatem a 19 paseit GOav parit eet. 20 dispoliat AGMmlNOPmlRmlT 22 etj sed GMav iietustate JIPRv 23 membris] meritis Ου uigens MNPv 24 pacientiae 0 26 se om. MNOPRT 27 suis deleui, cf. p. 78, 4 \' j )

78
effundantur gressus eius. quae, si quis recto uigeat corde, non patitur, sed radicatus atque fundatus aduersus omnes passionum fluctus inmobilis perseuerat.