Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Confirmatus igitur in uerbis ait: u i a m i niquitatis a moue a me et lege tu a miserere mei non dixit: \'amoue me a uia iniquitatis\', sed: uiam iniquitatis amoue a me, quasi in nobis sit et nobis inesse uideatur. quamdiu enim exercemus aliquid inprobum, uia iniquitatis interius manet et non recedit a nobis; ideoque studiose agamus, ut eam a nobis separemus.

sed quia hereditarium iniquitatis glutinum mentibus inhaesit humanis, opus est liberantis auxilio. precare et tu, dicito: \'infelix ego homo, quis amouebit a me iniquitatis uiam ? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.\' et pulchre uiam dixit iniquitatis, non iniquitatem, eo quod non quasi naturalis iniquitas sit in nobis, sed maiorum post peccata currentium sit adtrita uestigiis.