Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qua ratione igitur doceri uelit, subtexuit dicens: s t i llauit anima mea prae taedio. confirma me in uerbis tuis. aliqui codices habent dormitauit, quia ἐνύσταξεν et ἒσταξεν duabus litteris dissonant. potuit interpres uel antiquarius scriptor hic falli: ἐνύσταξεν \'dormire\' est, ἒσταξεν \'stillare\'. perfectior non dormitat, qui diuinis animum intendit mysteriis — denique ipse alibi dicit: si dedero somnum oculis meis aut palpebris meis dormitationem —, sed uigilat semper et, si caro dormit, cor uigilat.

non ergo dormiebat, qui templum condere domino cogitabat uerborum caelestium exaedificatione, non lapidum. uerbum enim dei repulsorium taediorum est, quo somnus animae, sopor mentis excluditur; ex tristitia enim et sollicitudine saecularium somnus inrepit. qui autem adhaeret deo, curarum fugitans uoluptatem capit cognitionis aeternae, nullam illic mutationem rerum, sicut saecularium, pertimescens.