Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

inde non solum factum deprehenditur, sed etiam facti pondus et facientis affectus. ideoque Dauid quasi bonus sui iudex atque arbiter prope usque ad fastidium uult doceri et uel superfluo inmorari tempore quam necessarium ordinem praeterire. ἀδολεσχία enim uel halucinatio uidetur longa quaedam esse meditatio uel morosa quaedam mentis intentio: a quo non longe abest exercitium uel animi uel corporis. nam ut ille, qui exercet membra sua palaestra, diutius exercet, ut roboret, ita qui exercet mentem suam in scripturis diuinis uel in consiliis, diutius exercere debet.

Exiuit in campum Isaac, Graecus dixit ἀδολεσχη̃σαι, Latinus deambulare uel exercere. Rebecca ueniebat — typus in eapraefigurabaturecclesiae—, parabantur nuptiae, in quibus sacramentum foret magnum. uidens patriarcha ista mysteria exiuit in campum diffundens acrimoniam suae mentis et deambulans in innocentia cordis sui. diuersis utique cogitationibus exercebat animum et in mirabilibus mysteriis delectabatur. cuius ut imitator [*]( 4*Ps. 118. 27 2l*Gen. 24, 63 25 cf. Ps. 100, 2 ) [*](def. A) [*]( 4 ΑΔΟΑΗCXHCΑΙ (s. scr. adolescesai) et similia codd. aluciiiabor GMNPm2Rm2 adlucinabor 0 allucinabor a hallucinabor v 5 aliqua sermonis esse 0 6 adlucinari 0 alucinari eet. allucinari a hallucinari v olt. uel] uelut Gm2 MN,om.a 7 Ioqui aliquid R uidere a 10 non serues Gm2 MNT m2α fastidiat Tm2 11 ordinem R 13 ideo G 15 ΑΔΟΑΗCXHCEIA,ΑΔΟΑΗCXHCΑΙ et similia codd. alucinatio GMNBm2 adiucinatio O ailucinatio α hallucinatio υ 16 esse quaedam O uel] et Gav 17 a quo] peryit A 18 ut OP, om. eel. pro exerceat P 19 suam om. Av diuinis scripturis 0 21 adoleseh(-c-)esae (-e) codd. 22 exerceri au 24 foret magnum saeramentum 0 illat? 25 effundens MN mentissuaeiV )

75
euaderet sanctus propheta, doceri iustificationes dei et uiam iustitiarum caelestium cognoscere gestiebat, ut non dormiret anima eius saeculi istius somno nec mundanae captus uanitatis inlecebris a persequenda ueritatis intentione difflueret.