Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Pete igitur confidenter, si merita suffragantur, ut talia petendo studiosius elabores, quo ea petitione sis dignior. quis athleta, si desperet coronam, descendat in stadium aut. si eam postulet uictor, offendat? probatio spem facit, spes confidentiam. iusti ergo talis oratio est; delectatur dominus tali precatione, ut pro puritate conscientiae utaris auctoritate.

Tamen, quo minus uideatur petitio adrogans, bene addidit: seruo tuo, in quo et humilitatis est gratia et praemium seruitutis. qui enim uocatus est in domino seruus, libertus est domini; quare non praesumat fauorem domini, tam pretioso emptus sanguine ? magnum tibi est uocari puerum meum quasi ad seruum dicitur. si quis ergo est seruus et bene seruit domino et nihil facit quasi seruus peccati, sed qui dicit: seruus inutilis sum, quod debui facere feci, bene is dicit: retribue seruo tuo.