Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non est tamen alienum nec adrogans, si Dauid remunerationem a domino deo suo pro egregiis laboribus postulet: praerogatiua est fidei atque iustitiae de domini fauore mercedem usurpare. denique reprehenditur Petrus, quia super fluctus ambulans humano magis dubitauit affectu quam apostolica auctoritate praesumpsit. in euangelio quoque docemur habere fidem et non haesitare de his quae supra hominem sunt gerendis. merito ergo Dauid in superioribus,

quasi adhuc inperfectus, secundum peccata sibi reddi refugit atque declinat. in hoc autem psalmo, qui est posterior, quasi fundatus uirtutis processu retribui sibi secundum fidei operisque certamina deprecatur, siquidem etiam Paulus, qui ante dixerat: non sum dignus uocari apostolus, postea ait: reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi, sed e t his qui diligunt aduentum eius. et apostolus sibi pollicetur, hic autem uerecundius adhuc precatur, quod utique non insolentis adrogantiae, sed innocentis est conscientiae, ab ipso cui seruieris petere mercedem, quam desperare segnitiae materia, sperare autem incentiuum laboris est. [*]( 5*Matth. 26. 64 11 cf. Matth. 14. 31 13 cf. Matth. 17. 19 18 I Cor. 15. 9 19 II Tim. 4. 8 ) [*]( 1 restituas] retribuas av 3 quod] add. ex 0, de av 5 ammodo OrnlP 8 tamen del. R nec] uel MN si] add. enim GMNOPRT etiam cod. Casin. 154av 10 est] esse P, post fidei tr. MN atque iustitiae om. Mm1NT 13 iis AOv 15 inperfectus adhuc 0 refugit reddi MN 16 fundatur Rml 17 tribui AR 18 etiam om. MN 22autem om.O eis Av, add. omnibusO 23 ibi AGMOP m2υ pollicetur sibi a adhuc uerecundius (uerecundus 0) AD R 25 quam] quoniam Rv quia 0 26 segnitiei Oav, add. est AORv ineoatiuum PR innoeentium MNT )

43