Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

his qui habitant in terra, qui dissolui non timet et, si soluatur, praesumit se cum Christo futurum. hic uere peregrinus in terra est, qui sanctorum est ciuis et domesticus dei et thesaurum sibi condit in caelo. non utique is exiens de Aegypto in hanc [*]( l*Luc. 8. 46 5 Luc. 5, 14 8 Ps. 109. 4 13 cf. Gen. 3. 8 16*Ps. 118. 19 20 Phil. 3. 20 21 cf. Ps. 118.57. 119, 5 23*Apoc. 8. 13 24 cf. Phil. 1. 23 26 cf. Eph. 2. 19 cf. Matth. 6. 20 ) [*]( 2 sentio] add. enim Av 4 plenus a 6 aperuit O-mlRml uidit a 7 qui] add. uerus G est sacerdos Mv 10 debere a 11 uidit NPmla sacerdoti potest ostendere 0 13 ostendere se (se ost. v) Ov 14 quia] add. se v cognoscebatur MNT agnoscebatur P iam] etiam Gml, om. 0 id etiam AOR 16 ne] non MN abseon (sic) P 18 omni se] omnis a mundano 0 exuerit cupiditatis MN 20 autem eras. M 22 istius 0 23 fit Am2 aduersatur Oo 24 iis v 25 praesumat MNOPRM1α est in terra MN 26 quia au ciuis est o )

59
intellegibilem Aegyptum remeare desiderat nec depositae senectutis et mortis pauescit confinia nec horrea struit messibus recondendis, iam alienis uicturus aetatibus, sed sola diues uirtutum fecunditate ea congregat, quae sibi nec mors possit auferre.

Meritoque dicit: concupiuit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore. quod utique non facit nisi liber a uinculis, non solum a uinculis sollicitudinis saecularis, sed etiam a uinculis caritatis humanae. uincula conplura sunt in hoc saeculo: uincula sunt desideria uiuendi, uincula sunt oblectamenta uoluptatum, uincula sunt honorum, uincula coniugii. denique dicit tibi bonus magister: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem.