Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

aperuit ergo oculos eius et uidit et intellexit, quale munus pro emundatione sua deberet offerre. beatus qui audit haec; quanto beatior qui uidet, qui se uero potest ostendere sacerdoti, ut non habeat quod timeat in se uideri, qui se prius aspicit facie reuelata! nam nisi ipse se prius uiderit, non audebit ostendere, sicut Adam, qui se occultare cupiebat, quia non agnoscebat. sed iam etiam id quod sequitur consideremus.

Aduena ego sum in terra, ne abscondas a me mandata tua. non cuiuscumque uox ista est, sed eius, qui terrenis renuntiauerit uoluptatibus et omni se mundanae cupiditatis exuerit affectu. ille est in hac terra aduena. qui potest dicere: nostra autem conuersatio in caelis est, qui suam habet in domino portionem, qui potest dolere, quod diutius uiuat in terris, qui uitae huius longaeuitate lassatur, cui prolixitas habitationis huius fastidio sit, quam sanctus auersatur et dicit: uae