Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde non dubium uideri debet, si aliis uerbum apostoucum, aliis propheticum, aliis angelicum, aliis uerbum operatorium datum est, et unum est uerbum diuidens se singulis pro nostra possibilitate uel pro sua uoluntaria largitate. hoc uerbum igitur, quod est caput omnium, hic per speculum uideo et ideo uerba dei hic custodire non possum; sed cum uidero gloriam eius reuelata facie, tunc uiuam et uita uiuens etiam uerba diuina custodiam.

Ideo ergo secundo uersu dicit: adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. qui adaperiri sibi oculos petit, utique et grauari intellegit; neque enim medicum rogat nisi qui remedium aegritudini suae poscit. dicit ergo iste ad medicum uenientem de caelo: adaperi oculos meos. si turbatus est oculus, facile dolor omnis sedatur collyrio; sin uero acies eius umoris suffusione praetexitur. maiora remedia quaeruntur. est ergo, sicut in oculis corporis.

ita etiam in oculis animae huiusmodi quaedam passio quae ingrauescat necesse est, nisi bonus medicus «elamen illud abstulerit et nebulam quandam concreti humoris, quae inpedire uel potius operire, ne uideat quae uidebat, mentis aestimatur obtutum. inrepsit aegritudo ueteri fermento, eo quod non exuimus uel gentilem uel Iudaicam suffusionem, cum primum ueniremus ad ecclesiam , non audiuimus dicentem boni medici disciplinam: e xpoliantes ueterem hominem cum actibus eius, induite nouum qui renouatur i n agnitione [*]( 11 cf. ICor. 13, 12 12 cf. II Cor. 3, 18 14 - 18*Ps. 118, 18 25 cf. I Cor. 5. 7 27*Col. 3, 9—10 ) [*](def.A) [*](2 opera secundum omnia om. b deus a 8 prophetarum P euangelicum av uerbum om. MN 9 est datum a et] add. tamen Rm2v sese 0 11 dei om. Ov e T 13 uita] ita MNa 14 aperi MNP 15 adaperire Gm1 Pm1Rm1 jj aegritudine Pml aegritudinis OPm2R suae aegritudinis JINT 18 turbatus est] tarbatur O 20 tumoris codd. tegitur Rm2 21 ita om. b 4 ingrauescit P necesse est eras. PR 23 illud nelamen OR 27 docentem a et docentem v discipulum O 28 eius] suis GΟαv, cf. traciat. 10, cap. 17 )

54