Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

bum unicum apud patrem se diffudit in plurima, quia de plenitudine eius omnes accepimus. itaque si uideas singula omnium, quae creata sunt in ipso, uidebis in singulis unum uerbum esse omnium, cuius pro captu nostro participes sumus. in me uerbum est humanum, in alio uerbum caeleste, uerbum angelorum in plerisque, sunt qui habent uerbum dominationum et potestatum. uerbum est iustitiae, uerbum castitatis, uerbum prudentiae, uerbum pietatis, uerbum etiam uirtutis. sic unum uerbum multa sunt et multa uerba unum sunt. nec uero arduum est istud aestimari, cum legerimus, quia omnia potest spiritus sapientiae.

Itaque sicut alii datur per spiritum sermo sapientiae et alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio uirtutum, alii spiritus cognitionis, alii spiritus consilii plenioris, alii spiritus for-

titudinis, alii pietatis spiritus, et in omnibus unus atque idem spiritus est, diuidens singulis prout uult. est spiritus prophetarum, est spiritus apostolorum, est etiam artificum spiritus, sicut et Beselehel et Eliab, quos impleuit dominus spiritu diuino sapientiae et scientiae et omnis artis, ut facerent amictum et tabernaculum atque altare [*](1*Col. 1, 15—16 7 cf. I Oor. 12, 6. 11 9 cf. loh. 1,16 17 cf. ICor. 12,11 19 cf. I Cor. 12, 8—11 25 cf. Ex. 35, .30—35 )[*](def. A) [*]( 1 doceri] add. uidemus Gm2Tm2 7 quod operatur — 8 hoc uerbum om. T 8 pr. operatur eras. M, om. N alt. et om. v 9 unum R 11 uerbum unum MN 12 est uerbum 0 humanum] add. sed apostolus succarrat et dicat: puto et egodeispiritum(sp. dei v) habeo (Z Cor. 7,40) Ov.om.cet.a et codd. Mediol 13 caeleste] adtl. et R s. 1. mlv in om. a plerique.a, add. est Rv 14 pr. uerbum om. b est om. v 16 multa sunt] est multa T 17 est om Ga illud MN 19 alibi bis Rml et om. 0 22 consilii om. N plenioris] s. Scr. id est facundiae Nm2 2.3 spiritus pietatis MNO et] sic et Mm2 tamen R in rus.v 21 uul 31 pr. est] et Gml ita et Chn2 ita est a alt. est] et Bv 26 heliab MNT coliab OPmZa Oliab v diuino spiritu 0 27 atque om- B )

53
secundum sensum, quem dedit his deus, sed etiam ceteris sapientibus intellegere et facere omnia opera secundum omnia, quae dominus imperabat. itaque fecerunt quae non didicerant nec uiderant secundum ea, quae his spiritus demonstrabat. et plerisque uidetur alius apostolorum spiritus, alius prophetarum, et diuersus in singulis; sed non est diuersus, sed unus est spiritus, diuidens genera diuersa uirtutum.