Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Neque te moueat, quod ait: \'multa uerba custodiam\', quia, cum unum uerbum cognouerit, multa uerba cognoscit. in uno multa sunt et in multis unum est. probandum est igitur, quomodo unum uerbum multa sint et multa uerba unum uerbum sit. nec difficile [*]( 61 cf. Col. 2. 16-17 3 cf. Hebr. 8, 5 4 cf. Ioh-1, 48 5 cf. Ps. 16, 8 6 cf. Luc. 19, 4 12 cf. Ioh. 1, 1 cf. Phil. 2, 7 13 cf. Luc. lf 35 14 cf. Phil. 3, 21 18 cf. I Cor. 13.12 19 cf. I Cor. 13,10 22 cf. Ps. 118, 17 ) [*](dej.A) [*]( u1 custodiebant Ov neomenias et ed. Romana homines eodd. av 2 hodie luoque 0 4 Nathanael] Nichodemus Gml nathael Gm3 6 arbore GOPml sicomoro 0 7 iesus expandit manus suas OR 10 et om. M quia OR 12 m principio erat av apud deum erat 0 13 uenitque 0 14 manam M 15 ergo ille OR mutauit formam av 16 ex om. Mml 18 quasi perspeculum in seripturis MN 21 resplendent Gav resplendebunt 0, cf. p. 25,13 et Roensch, It.2 p. 290 22 multa-custodiam] custodiam nerba tua Gm2Tm2 nlOPRav 23 cum om. GΟαv uno] add. enim v 25 uerba et erhum om. 0 aU. sint MNR necjadd. estv, post difficile add. ORs.l. m.1 ) [*]( 4* )

52
doceri, cum dixerit apostolus, quia ipse est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, in quo creata sunt omnia in caelestibus et in terra, siue uisibilia siue inuisibilia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; omnia per ipsum etin ipso creata sunt. unum est igitur uerbum quod operatur in singulis, et cum in singulis operatur, operatur omnia et in omnibus. hoc uer-

bum unicum apud patrem se diffudit in plurima, quia de plenitudine eius omnes accepimus. itaque si uideas singula omnium, quae creata sunt in ipso, uidebis in singulis unum uerbum esse omnium, cuius pro captu nostro participes sumus. in me uerbum est humanum, in alio uerbum caeleste, uerbum angelorum in plerisque, sunt qui habent uerbum dominationum et potestatum. uerbum est iustitiae, uerbum castitatis, uerbum prudentiae, uerbum pietatis, uerbum etiam uirtutis. sic unum uerbum multa sunt et multa uerba unum sunt. nec uero arduum est istud aestimari, cum legerimus, quia omnia potest spiritus sapientiae.