Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nathanael sub arbore fici uidetur, Dauid in umbra alarum domini Iesu sperare se dicit, Zachaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum uideret. nobis quoque expandit manus suas Iesus, ut totum mundum obumbraret. quomodo non sumus in umbra, qui crucis eius protegimur uelamento ? quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit ? an nescimus, quoniam uerbum dei ueniens in hunc mundum non sicut uerbum aduenit, quale erat in principio, quale erat apud deum, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? uenit in nube leui et, cum esset uirtus altissimi, obumbrauit Mariae, ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae.

sicut ille ergo for- Diam mutauit, cum ex uirgine nasceretur, ita et nobis sermones dei transfigurati uidentur, cum leguntur in euangelio, cum species eorum uidetur in scripturis quasi per speculum, quia tota ueritas hic non potest conprehendi. cum autem uenerit quod perfectum est, non iam per descensionem, non per speciem, ut transfigurati, sed integra atque expressa ueritate resplendeant.