Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Leniat ergo ignis consumens, qui exurat in nobis plumbum iniquitatis, ferrum peccati faciatque nos aurum sincerum. urat renes meos et cor meum, ut bona cogitem, ea quae castitatis sunt concupiscam. sed quia hic purgatus iterum necesse habet illic purificari, illic quoque nos purificet, quando dicet dominus: \'intrate in requiem meam\', ut unusquisque nostrum ustus romphaea illa flammea, non exustus, introgressus in illam paradisi amoenitatem gratias agat domino suo dicens: induxisti nos in refrigerium. qui ergo per ignem transierit, intrat in requiem, transit a materialibus atque mundanis ad illa incorruptibilia atque perpetua.

Alius ignis iste est, quo exuruntur peccata non uoluntaria, sed fortuita, quem parauit seruulis suis dominus Iesus, ut eos ab ista commoratione, quae permixta est mortuis, emundet; alius ille [*]( \'.1 cf. Matth. 13,43 4*Luc. 1,15 5.17 cf. Gen. 3, 24 6 cf. Matth. 25, 34 8 * Esai. 66: 15 9*Ezech. 22, 19-21 12 cf. Deut. 4, 24. Hebr. 12, 29 13 cf. Ps. 25, 2 16cf. Ps. 94,11. Hebr. 4,3 19*Ps. 65, 12 ) [*]( 1 exuritur AXPRT ipse eras. M. om. XOa 2 sui] eorum 0 sanctus om. GNPRTa 3 igne 0 uenit eodd. praeierO 4 nuntiauit 0 gabrihel MNOPR n uestibulum stantes MN rumpheam GOm2Rm1α 6 iis v 7 qui praesumitis post timetis tr. 0 8 etiam] enim v ezechihel A ezechielem MX (v), iezechielem 0 10 pr. in del. AR. alt. om. Oa uos] eos MX 11 ferro et plumbo O et] add. a M 12 ueniet NPTa qui om. GOav 13 faciat G 14 bonam O 15 quia] add. qui MNT hic] add. non Xm2 purgatur X iterum eras. M, om. N purgari MN 16 nos quoque AR dicat Gm1NPRm1Tm1α dicit 0 m reqaiem meam intrate 0 17 ut] et GOPR iustus AOPm2R rumphea ORml 19 deo Mml domino deo Mm2NO 20 transit] transi A 22 iste est (om. a) ignis av 23 dominus iesus seraulis suis MN ) [*]( LXII. Ambros. Pan 5. Petsehenig. ) [*]( 4 )

50
ignis, quem deputauit diabolo et angelis eius, de quo dicit: intrate in ignem aeternum, quo ille diues ardebat, qui stillari sibi de Lazari digito poscebat umorem. at uero Lazarus in Abrahae sinu recumbens uitam carpebat aeternam, quam sibi promittit propheta dicens: uiuam et custodiam uerba tua. \'uiuam\' ait quasi nondum uiuens; hic enim in umbra uiuimus.

Ergo ista uita in corpore umbra est uitae atque imago, non ueritas; denique in imagine ambulat homo et in regione umbrae mortis consistimus. sed si quis non ad terrena oculos mentis intendat, sed ad spiritalia erigat, ut possit dicere: spiritus ante faciem nostram Christus dominus, dignus erit qui dicat: in umbra eius uiuemus. Christus enim uita est et ideo, qui in umbra Christi uiuit, in umbra uitae est, meritoque alibi dicit sanctus domini: in umbra alarum tuarum protege me.