Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quis est qui in hoc igne baptizat ? non presbyter, non episcopus, non lohannes, qui ait: ego uos baptizo in paenitentiam, non angelus, non archangelus, non dominationes, non potestates, sed ille, de quo Iohannes ait: qui uenit post me fortior m e est, cuius non sum dignus calciamenta portare: ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni: habet uentilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congre-

gabit triticum in horreum suum, palcas autem conburet igni inextinguibili. non de hoc baptismate, quod fit per sacerdotes ecclesiae, dictum ipse dominus testificatur, siquidem post consummationem saeculi missis angelis, qui segregent bonos et malos, hoc futurum est baptisma, quando per caminum [*]( 3*Luc. 12, 50 8 cf. Gen. 3, 24 11 P*. 65, 12 16 Matth. 3, H 18*Matth. 3. 11-12 26 cf. Matth. 13, 49—50 ) [*](1 hic tradit]tradidit MNT 3 dominus om. N baptismo Oa 4 baptizare R 6 baptisma 0 quo] quia 0 suo sanguine 0 7 baptisma 0 etiam baptismum αυ anteaau 8 rophea ArumpheaGNmlORmla 9anteaav 10alt. coepit Om. 0 11 cupiunt 0 dicant 0 14 pr. et] si et MNPRTa, om. G hie] s. ser. m. 2 si G sustinemus ignem et illic Ov 15 hoc] add. mando 0 16 paenitentia cadd. praeter A, a 17 archangeli 0 19 cui A 21 igne GOav, 24 non] quod non 0 25 sit dictum 0 26 congregent 0 27 est futurum MN baptismum AR )

49
ignis iniquitas exuretur, ut in regno dei fulgeant iusti sicut sol ipse in regno patris sui. et si aliquis sanctus ut Petrus sit, ut Iohannes, baptizatur hoc igni.

ueniet ergo baptista magnus—sic enim eum nomino, quomodo nominauit Gabriel dicens: hic erit magnus —, uidebit multos ante paradisi stantes uestibulum, mouebit romphaeam uersatilem, dicet his qui a dextris sunt non habentibus grauia peccata: \'intrate qui praesumitis, qui ignem non timetis. praedixeram etiam uobis: ecce uenio sicut ignis, et per Ezechiel dixeram: ecce proficiscar in Hierusalem et insufflabo in uos in igne irae meae, ut tabescatis a plumbo et ferro\'.