Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ueniet ergo baptista magnus—sic enim eum nomino, quomodo nominauit Gabriel dicens: hic erit magnus —, uidebit multos ante paradisi stantes uestibulum, mouebit romphaeam uersatilem, dicet his qui a dextris sunt non habentibus grauia peccata: \'intrate qui praesumitis, qui ignem non timetis. praedixeram etiam uobis: ecce uenio sicut ignis, et per Ezechiel dixeram: ecce proficiscar in Hierusalem et insufflabo in uos in igne irae meae, ut tabescatis a plumbo et ferro\'.