Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Leniat ergo ignis consumens, qui exurat in nobis plumbum iniquitatis, ferrum peccati faciatque nos aurum sincerum. urat renes meos et cor meum, ut bona cogitem, ea quae castitatis sunt concupiscam. sed quia hic purgatus iterum necesse habet illic purificari, illic quoque nos purificet, quando dicet dominus: \'intrate in requiem meam\', ut unusquisque nostrum ustus romphaea illa flammea, non exustus, introgressus in illam paradisi amoenitatem gratias agat domino suo dicens: induxisti nos in refrigerium. qui ergo per ignem transierit, intrat in requiem, transit a materialibus atque mundanis ad illa incorruptibilia atque perpetua.