Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed prudentia ista quae saeculi est ad uitam non suffragatur aeternam. circa honorem, circa lucella est, quaestibus coaceruandis intenta, non meritis conparandis. postremo circa elementa mundi est falerata magis quam uera sapientia, ut est philosophia omnis, quae aliena quaerit, cum sua nesciat, scrutatur caeli plagas, mundi spatia rimatur quae sibi prodesse nihil possunt, deum ignorat quem solum deberet inquirere.

Ideo uerus sapiens dicit: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. elaborandum est igitur, ut in hoc saeculo stulti simus, nihil nobis (sit) cum philosophia, ne quis fidem nostram per elementa mundi huius transducat a uero, ne quis adsertionem nostram per philosophiam depraedetur.