Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Didicimus quid sit adpropinquare orationem, hoc est \'eleuetur actibus nostris\'. si eleuas actus tuos, eleuasti orationem tuam. qui nouit leuare manus suas, dirigit orationem suam in conspectu dei, sicut infra legisti: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. haec utique oratio ad uitam, alia oratio in peccatum: et oratio eius fiat in peccatum. et tu si saecularia petas, si flagitiosa postules, oratio tua non ad deum dirigitur, sed in peccatum, ideoque intellege quae petas.

Secundum um, inquit, uerbum tuum intellectum tribue mihi. aduerte quid postulet. non \'intellectum\' generaliter dixit, sed intellectum secundum uerbum dei;; est enim [*](111 Cor. 4,16 19 Ps. 140, 2 22 Ps. 108, 7 26*Ps. 118,169 )[*](def. A) [*](1 orationi Pml suam orationem 0 3 quo] quod Mm2Nav hx GMPRrn2 ii v adpropinquant Rml 4 sequens R habent 0 adpropinquit M 6 nostri sermonis av quit GM 8 pr. uel om.O haurit 0 9 ad om.NR similitudini N 11 inmitatorem P sicut] add. et.a 12 ergo Mml 15 est enimO enim est v uia est a 17 tuos] nostros Gm1 18 eleuare GOv(nom a) dirigat P 23 et—23 peccatum om.P et] ut Rm2 oratio] add. inquit a 23 fiet GM 25 intellegere Bml 26 uerbum om.0 mihi tribue (tribue miM N) intellectum Nav 28 dixit om.R )

493
intellectus ad mortem, sicut est prudentia ad interitum: filii huius saeculi prudentiores sunt quam filii lucis in hac generatione.