Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed nemo fugit iniquitatem nisi qui diligit aequitatem, et ideo ait: legem autem tuam dilexi. in lege aequitas est. si spiritalem accipias legem, si consurgas cum Christo et ibi altare sacrosanctum illud caeleste consideres, non altare terrenum, quod hostili populatione destructum est; si illam Hierusalem spectes quae in caelo est, non istam quae a populo Iudaeorum frequentabatur in terris, quae propter incolarum perfidiam a Romano exercitu triumphata iniecto flagrauit incendio; si intuearis in illum principem sacerdotum de quo scriptum est: habentes itaque magnum sacerdotem egressum de caelis. Iesum filium dei, teneamus confessionem fidelem. qui cotidie aduocatus pro nobis est apud patrem, ut, pro quibus in diebus carnis suae misericordi est compassus affectu, pro his operetur remissionem cotidie peccatorum. quae enim spes alia generi humano. nisi omnium uiuentium delicta donentur ? ille ergo princeps solus est sacerdotum, cui adstant pii sacerdotes in caelestium sacrarium illud altissimum merito proprii cruoris ingressi. illa [*]( 2013 Ps. 118,163 14 cf. Rom. 7,14 cf. CoL 3,1 16 cf. Gal. 4, 26 20*Hebr. 4,14 23 cf. I Ioh. 2,1 ) [*](1 haec est] haec enim a 2 iustis a, om. 0 quid]quae APRm1 3 cum- maculare AGM 5 formidant Mm2NOPm2a nitia a illorum O 6 polluerent a 7 contagio M 8 ergo] enim 0 11 qui Mml 14 pr. si om. P conresurgas MT resurgas N 16 depopulatione MOv si] sed APm1R 19 inlecto Pm] in Sa 21 egressum] add. ita AGNPR 23.25 cottidie O 25 enim] nisi M est O 27 adsistunt P inj intra a 28 mento proprii] erit obprobrii AR ) [*]( LXIL Ambros. Pad 5. Potschonig. ) [*]( 31 )

482
ergo lex diligenda, in qua uerus Hebraeus liber ab omni seruitute uitiorum est, in qua magnum sabbatum et inoffensa requies defunctorum, in qua mortui populi semen resuscitatur non conmixtione, sed redemptione fraterna. secundum hanc ergo legem odio habet sanctus iniustitiam, non iniustum, qui potest saepe conuerti, nec mortuorum reliquias, sed mortuam iniquitatem exsecratur.

Sequitur uersus quartus: septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. et numero quidem studium sanctae deuotionis exprimitur, sed puto magis quod purus et quietus ac uacuus ab omni onere delictorum declaretur affectus, ut sine ullo iracundae inprecationis aut flagitiosae cupidi-

tatis incendio deferatur oratio, nihil quod alii noceat postulemus, nihil quod nos saecularibus petitionibus decoloret. laudemus in hymnis et canticis, uera semper et iusta ea quae de diuinis canimus laudibus confitentes. non sit anceps et dubia sententia, non discolor mentis intentio, non materialibus negotiis occupata a propositi spiritalis exsecutione deflectat. iustificetur semper iustitia dei tranquillo animo, non otio feriato.