Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus tertius: iniustitiam odio habui m et abominatus sum, le gem aut em tuam dilexi. merito odit iniustitiam qui habet arma iustitiae. Hebraeus cum haberet haec arma. hoc est legem et prophetas, abominabatur mortuum. quia lex dicit: omnis qui tetigerit mortuum inmundus erit, et humanitatis suprema negabat [*](2*Ps. 118, 162 9 Rom. 7,14 13 cf. Ioh. 1,11 cf. Matth. 17, 3 16 Col. 1,17 17 cf. Ex. 12, 36 22*Ps. 118, 163 24 cf. Rom. 6,13 26*Num. 19,11 ) [*]( I 1 illi AR 3 eptaticum eodd. heptaticum a 4 libros regnorum 0 scripta GMNOav hesdram AGMOPR 5 ecclesiastem R 10 eam 0 12 quem] quae Tm2 13 ideoque a 15 uerbum dei O 16 qui G quae 0 alt. omnia am O in ipso constant omnia v 19se(s.I.)habereO 20 caelesti AN 22 Sequitur—tertius om. Na III AGOP, om.M 23 abonatus A 25 prophetas] add. membrum APR marem Rmg. v uel hominem GMm1 murem uel hominem Mm2NTa ahhominabatur GMNOPTa 27 subprema AGMPR swma N supprema O )

481
officia defunctis; sed legi non est mortuus nisi qui iniustus est.

haec est inmunditia iusti, quae iniquitas. quid enim inmundius quam mentem, qua nihil homini pretiosius est datum, turpibus commaculare criminibus et atrocibus efferare commentis ? quid illis prodest, quod mortuum hominem uisere reformidant? utinam uita eorum non pollueret adpropinquantem. quorum mors contaminare neminem potest! mors nemini nocet; utinam uita non noceat!

contagium conluuionis consortium iniquitatis est. quomodo ergo contaminare potest qui iniquus esse iam non potest, cum, etiamsi fuit, tamen esse desiuit ? fuge ergo iniquitatem, ne te conprehendat, fuge iniustitiam, quae uiuentes adhuc mortuos facit.