Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Exultat ergo qui habet uerbum dei; habet enim spolia multa quae Iudaeis abstulit, habet prostrati hostis exuuias. sicut Dauid abstulit e gladium et ipsius gladio caput eius exsecuit, sic uerus Dauid, humilis atque mansuetus dominus Iesus, intellegibilis Goliae caput armis ipsius amputauit. arma enim diaboli gentes erant, fide autem gentium uulneratus caput quod habebat amisit.

detracta sunt spolia prostrato, uasa eius direpta, quia alligatus est fortis. uas diaboli caro erat hominis peccatoris; sed posteaquam in Christum credidimus. caro nostra coepit esse uas electionis, ut habes de apostolo Paulo, qui ad gentes missus est, dictum ad Ananiam a domino Iesu: uade, quoniam uas electionis mihi est.

merito ergo uocatum nomen est Christi uelociter spolia detrahe, cito diuide, quia, priusquam sciat puer uocare patrem aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum. ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos uanos perfidia fecerat. amisit spolia quae tenebat.

et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille inuaserat, uindicauit, et Sabain uiri excelsi ad dominum Iesum alligati uinculis transierunt atque ipsum adorare coeperunt, quia captiuam duxit captiuitatem. ideo caput eius abstulit, ut ipse caput esset corporis interempti. merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt, quia membra sunt Christi.