Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed non unus persecutor est, multos ministros habet. sed non te terreat. per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum dei. si multae persecutiones, multae probationes; ubi multae coronae. multa certamina. tibi ergo proficit quod multi persecutores sunt, ut inter multas persecutiones facilius inuenias quemadmodum coroneris.

Utamur exemplo Sebastiani martyris, cuius hodie natalis est. hic Mediolanensis oriundo est. fortasse aut iam discesserat persecutor aut adhuc non uenerat in haec partium aut mitior erat. aduertit hic aut nullum esse aut tepere certamen. Romam profectus est, ubi propter fidei studium persecutiones acerbae feruebant; ibi passus est, hoc est ibi coronatus. itaque illic, quo hospes aduenit. domicilium inmortalitatis perpetuae conlocauit. si unus persecutor fuisset, coronatus hic martyr utique non fuisset.