Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quod peius, non hi solum persecutores sunt qui uidentur, sed etiam qui non uidentur, et multo plures persecutores. sicut [*]( l*Ps. 118,157 8*Hiob 1, 9-11 13*Act. 14, 21 ) [*]( 1 Sequitur—quintus om. a uersus om.N quintus] V AOP, om.GMN me om.O 5 euentu NTm1 secundo GMNTa secndate 0 secundanti B succeasus AR 7 sunt M praedicaret dominus av 8 iob gratis colit 0 deum a 9 omnia-ei] uailasti eum NPav 10 facie Pm2 benedicit Ov 13 terreant OPm2Rv 15 dei] caeloram 0 percntiones R 19 hodie cuiusO 20 oriandus NOPm2Rm2av 22 certamen] certum est Pml perfectus A 23 persecntionis GMOv persecutores N acerae ABml acerba GMOv 24 alt. ibi] add. est O 26 utique om.O 27 hii P 28 persecutores om.O )

467
enim unus persecutor rex multis persecutionis praecepta mittebat et per singulas uel ciuitates uel prouincias erant diuersi persecutores, ita etiam diabolus multos ministros suos dirigit, qui non foris tantummodo. sed etiam intus faciant persecutiones in animis singulorum.

e his dictum est persecutionibus: omnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutionem patiuntur. \'omnes\' dixit, nullum excepit. quis enim exceptus potest esse, cum ipse dominus persecutionum temptamenta tolerauerit? persequitur auaritia, persequitur ambitio, persequitur luxuria, persequitur superbia, persequitur fornicatio. unde et apostolus ait: fugite fornicationem; nam qua causa fugeres. nisi illa te persequeretur ? est enim malus spiritus fornicationis, est malus spiritus auaritiae, malus spiritus superbiae.