Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et Pilatus dicebat ad dominum Iesum: potestatem habeo dimittendi te et potestatem habeo crucifigendite. usurpas, o homo, potestatem quam non habes. cum deus neget se habere, qui habet super omnia potestatem. audi quid iustitia dicat non possum a me facere quicquam. audite quid iudex aequitatis adserat: sicut audio, et iudico. audite quid iudex iniquitatis loquatur: potestatem habeo dimittendi te et potestatem habeo crucifigendite. tua. tua, Pilate, uoce constringeris, tua damnaris sententia.

pro potestate igitur, non pro aequitate crucifigendum dominum tradidisti, per potestatem absoluisti latronem, auctorem autem uitae interfecisti. sed nec istam a te habuisti quam habere te adseris potestatem. denique dicit tibi dominus Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi data tibi esset desuper. mala potestas licere quod noceat; potestas ista tenebrarum est, uerum non uidere, sed spernere.