Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Discite, iudices saeculi, quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. dominus omnium dicit: non possum ego me facere quicquam. alibi lego: negare semet ipsum non potest. non potest. utique non per infirmitatem, sed per integritatem. non per inpossibilitatem faciendi, sed per obseruantiam iudicandi. quid non potest qui omnia potest, nisi quod posse nolit? non uult posse quod

damnet, non uult posse aduersus fidem, non uult posse aduersus uentatem. audi postremo ipsum dicentem. cur non possit a se facere quicquam: sicut audio, inquit, et iudico, hoc et: non ex mea potestate decerno quod libitum, sed ex iudicandi religione quod iustum est, et ideo iudicium meum uerum, quia non uoluntati meae indulgeo, sed aequitati. audite quid iudex dicat caelestis: non possum a me facere quicquam; sicut audio. et iudico. [*]( 3 Ioh. 18, 23 8*Ioh. 5, 30 12 cf. Ioh. 5, 30 16.23.26*Ioh. 5. 30 17*11 Tim. 2,13 ) [*]( 1 coouitiatus codd. praeter 0, a 4 si] add. autem Na 5 alt. caedis om.AR 6 possit AOPRml manult Pm2 7 propositique MNTa 8 quidquam N lOiustaO legis AGMNPml R etexp. B iuris] iure AGPmlRT iudulgit AGMmlRml 14 in om NT debeamus NT 16 a me ego O quidquam G 17 lego] ergo Gml alt. non potest] ras. in A 19 obseruationem O 20 pr. posse Nm20av poasit eel. 21 damnat GMPa non amat NT pr. posse om NPT alt. posse] posse se P posse sed B 23 quidquam G inquid Pm1 et om.NPa 25 iustum om. codd. praeterO, a uerum] add. est Ov 27 quicqaam) add. sed v 28 et eras. M, om.NPa )

463