Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quomodo, cum dixerit multas esse domini miserationes, secundum iudicia eius uiuificari petit, maxime cum ipse alibi dicat: e t non intres i n iudicium cumseruotuo ? sed aliud est illud iudicium beneficiorum Christi, cui respondere non possumus — quis enim potest debitum referre naturae, debitum salutis et gratiae? —, aliud iudicium, quo fragilitatis nostrae aestimatione censemur. in hoc ipso tamen iudicium cum misericordia copulatum est, ut ueritas iudicii miseratione domini temperetur. [*]( 1 cf. Ioh. 18, 40 5 Eph. 2,13 8 Matth. 3, 15 9*Ps. 118,156 l3*Ex 33, 19 14 cf. Rom. 10, 20 21 Ps. 142, 2 ) [*]( H A ) [*]( 1 postulauerunt av 3 autem est iVau 4 alt. iustitias] add. eius Ptn2 dei u 5 reqairentibus 0 9 Sequitur-quartus om. a uersus om.N Pm1 quartusj IIII GP, om.MN domine multae nimis MO 10 domine nimis PU iudicium tuum Ov 11 at si M disperet SPmlRml 12 misericordiaej add. domini av 12 quij add. enim OJRu 13 inquid M cui GNOav misertus ero] miserebor N misereor Ta 14 aparuit GM 15 non] num v 16 enim om.NT 17 deum] dominum Nav 19 quomodo post miserationes if. v 20 alibi ipse av 22 iudicium exp. R beneficium R Christi] dei a possimus O 24 quo OPm2v quod cet. a 25 censetur N copulata Pml)

460

Aut fortasse, quia dixerat: iudica iudicium meum, ideo subtexuit miserationes domini nimium multas esse; graue est enim de alio iudicare. unde etiam scriptum est: nolite iudicare, ut non iudicemini. cum enim unusquisque sit su-

orum conscius peccatorum, quomodo potest de alterius iudicare peccato ? iudicet de alterius errore, qui non habet quod in se ipse condemnet, iudicet ille, qui non agat eadem quae in alio putauerit punienda, ne, cum de alio iudicat, in se ferat ipse sententiam, iudicet ille, qui ad pronuntiandum nullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur. audisti hodie, quid iudex uerus et iustus locutus sit: non possum, inquit, ego a me facere quicquam.