Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nonnulli haeretici solebant hinc facere quaestiones, quasi infirmus esset filius qui a se nihil faceret, quasi secundum diuinitatem quoque subditus et paterno subiectus imperio, nec aduertunt, quod

hoc quoque magis potestatis diuinae unitas conprobetur, ubi putant inter patrem et filium esse distantiam potestatis. nihil a se facit filius, quia per unitatem operationis nec filius sine patre facit nec sine filio pater. denique pater dicit ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, communem adserens operationem esse, ubi commune consilium est. quid sine sapientia facit qui omnia in sapientia fecit, ut lectum est:

omnia in sapientia fecisti? denique Sapientia dixit: cum faceret caelos cum illo eram, et ego eram cui adplaudebat, et euangelista ait : omnia per ipsum facta sunt et sine ipso f actum est nihil, ut doceret non solum operatorem omnium filium, sed etiam paternae operationis esse consortem.