Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ideo diues ille in euangelio licet peccator poenalibus urgetur aerumnis, ut citius possit euadere, diabolus autem nequaquam peruenisse ad iudicium demonstratur, nequaquam adhuc poenis esse subiectus. nisi quas ipse tantorum conscius scelerum soluit timore perpetuo, ne aliquando securus sit.
Immo, ut uerius dicam, sanctus ad iudicium uenit, impius non uenit, quoniam non resurgunt impii in iudicium. hic petit ut absoluatur, alius ut cohercitus dimittatur; qui autem non credidit. non iudicatur. sed impietatis suae iudicio Ipse punitur. apud imperatores istos non puniuntur sceleris rei barbari quod in sua gente commiserint. quia non sibi subditi. sed grauiore nomine hostes habentur, qui sine interrogatione priuati [*]( 2 cf. Esai. 40, 2 16 cf. Luc. 12, 20 22*Ps. 1,5 24 cf. Ioh. 3,18 ) [*]( 1 expectione J 3 sua omi. a 5 uidimus AMNPR pr. in om.M 6 specie] spem 0 8 audire AP R 12 religatis GNPR hocj hioc G hie P haec Ot: 13 omnibus om.Pm1 difertur AR differt T 15 catene AP Rm1 catenii Ot catenae a suaej adAl. ut PR inj im A 16 urgnetur G urgueretur MNPm1 18 peruenisse Ov punise APm1Rm1 punitus GMNT puciri Pm2Rm2a 23 iu- dicio Ov coherecitus ARm1 coercitus GMNOPav 24 qui autem non iudicatur, non credidit OPm2av, transposuit ed. Rom. qui autem non iudicatur <m. cd. creditGNO 25 imitatores M reiom.0 26 commiscerintG non] add. suntOv subditij add. sunt Pm? )
sceleris puniuntur. ita et Christus suos castigat quos diligit, alienos tamquam generali damnatione impietatis adstrictos poenae donat aeternae; nouissima enim destruetur mors. et tamen uerecunde docet propheta exemplo sui, ut etiam qui diffidit operibus suis propter uerbum tamen clementiorem speret sententiam.
Alius propter diuitias uiuere cupit, alius propter filios. hic propter uerbum dei uiuificari petit, sicut Symeon domini expectauit aduentum; unde et dominum in templo accipiens ait: nunc dimittis seruum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum, adserens uiuendi sibi cupiditatem aliam non fuisse nisi ut Christum uideret. denique uidit et uinculis solui corporis postulauit.