Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Athleta bonus membra sua monstrat, ut conuersationis suae adprobet disciplinam. monstrat etiam tunc membra sua, quando post aliqua certamina grauiora iterum certare conpellitur, ut iudex uidens fessum corpus nequaquam eum certare conpellat. et tu ostende cordis tui humilitatem, ut titulos uirtutis ostendas, ostende et cordis tui certamina, ut dicas : certamen bonum certaui, cursum consummaui et uidens spiritalis iudex certaminis coronam iustitiae decernat, quoniam legem agonis implesti.

Sequitur uersiculus secundus: iudicaiudi cium eum et libera me; propter uerbum tuum uiui f ica me. festinant innoxii ad iudicium et propriae innocentiae arbitro se desiderant citius conprobari; habet hoc usus etiam in saeculo quod est commune cum sanctis. uerum is, qui apud deum iustus est, habet aliam causam iudicii non timendi, quia apud misericordem

iudicem sibi causa est, apud redemptorem suum uult cito et sperat absolui; absolutio enim matura sanctorum est. unde et dominus ait per Ezechiel ad angelos, qui ministri sunt ultionum : a sanctis meis incipite. non uult dominus commune sanctis cum diaboli sociis consortium esse iudicii; diabolus enim et ministri eius cum hominibus non flagellabuntur.