Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Unde apostolus admirans diuinae dona pietatis, simulostendens unam patris et filii esse liberalitatem ait: deusautem qui diues est in misericordia propter multam caritatem qua dilexit. audis in quo debeas, homo. diues esse. quas habere uirtutes: amorem dei in te probare, imitari caritatis caelestis dulcedinem.

et addidit: et cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos in Christo. cuius gratia estis saluati, et simul suscitauit, simul fecit sedere in caelestibus in Christo Iesu. in Christo utique honoratur et caro. ille igitur. qui ad dexteram dei sedet, propter nos humiliatus est ideoque dicit nobis: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. [*]( 2 Ps. 21, 23 5 Ioh. 18, 14 6*Ioh. 2,19 9*Matth. 22, 30 12*Lac. 22. 69 15*Eph. 2, 4 l9*Eph. 2, 5-6 25 Matth. 11,29 ) [*]( 1 uisita nos Am1N uisitatufG 3 es factus] effectus P maiorem redemprionis gratiam praestitisti quia a 4 gratiarum G pereclitates GMm1 pereditantes Mm2 6 templum hoc ORav 7 snscitaho Rμ 8 omnibus] add. ius Ov rcsurrectionis ORv adaequasti av 9 quoniam om.NPT quae] qui AN PRT et qui nonJ neque GMNPT neque ei R et ii (hi 0) qui nonOv neqae hi qui a 10 uxoresJadd. sedNPT angelij add. dei a 11 fili Rm1 14 adniirant G ammirans 0 15 libertatem 0 16 pro multa caritate GM 18 amorem] amare AORv amarem G dei] in deo AOPRv in Ov, om. cet. a probato GMNTa imitare OPtnlv hi imitari R 19 caritatisque GMNPRT dulcedinem APm2, om. cet. av beneficiamisericordiae caritatisque caelestis Oav 20 Christo] add. iesu 0 22 sedere fecit 0 24 sedit Rm1 )

456

non dixit: \'discite a me quia potens sum\\ sed quiahumilis corde, ut tu illum imiteris, ut tu ei dicas: domine, audiui uocem tuam, impleui praeceptum tuum. dixisti ut a te disceremus humilitatem: didicimus non solum sermone tuo, sed etiam actu tuo; feci quod imperasti: uide humilitatem meam.