Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique et Hebraei, quamdiu in Aegypto erant, in fornace erant ferrea. hoc est in fornace temptationis, in fornace adflictionis, cum duris adfligerentur imperiis. unde et scriptum est: quia eduxit eos deus de fornace ferrea, ex Aegypto. fornax erat ferrea, quia nullius adhuc in Aegypto opera uirtutum plena lucebant, nullius aurum illic fuerat conprobatum. nullius plumbum iniquitatis exustum. dura fornax fornax mortis perpetuae, quam fornacem nullus poterat euadere. quae omnes consumeret, in qua solus dolor esset et luctus.

at uero fornax. in qua Ananias Azarias Misahel hymnum domino canebant, fornax aurea illa, non ferrea, per quam toto orbe sapientia fide deuotionis inluxit. erat quidem etiam haec fornax in Babylonia, ubi aurum non erat spiritale nisi forte captiuum; captiuam enim dominus duxit captiuitatem. hoc erat aurum indcisanctis, qui captiui erant apud Babylonios corpore, spiritu autem apud deum liberi, soluti uinculis captiuitatis humanae, iugo gratiae spiritalis innexi. et fortasse eadem fornax ferrea fragilibus est. aurea perseuerantibus.