Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Omnes oportet per ignem probari quicumque ad paradisum redire desiderant; non enim otiose scriptum est. quod eiectis [*]( 2.4*Eccli. 2, 5 ll*Hier. 11, 4 15 cf. Hier. 6, 29 18 cf. Dan. 3, 51 21 cf. Ps. 67,19. Eph. 4, 8 ) [*]( 3.6 Graeca plus minus corrupta in codd. ταπεινωτητοσ (sic) a 6 ταπει- νωυησ a uirtutis-humilitas his A 7 Latino] latinas N latinis Pa 8 trastulit 0 11 afficerentor 0 quia] qui AG 17 quae] quoniam (qm) AR dolor] dolus Bml inesset Ta 18 ad Rml annanias a ymnum GMNOPR 19 toti orbi O 20 fidei PB 21 babilonia MNOP auro Eml 22 duxit dominus 0 dixit Pm1 23 babilonios JIOP liberi apud deum au 27 quicum (que om.) A paradysum AMPm2R )

451
Adam uel Eua de paradisi sede posuit deus in exitu paradisi gladium igneum uersatilem. omnes oportet transire per flammas, siue ille Iohannes euangelista sit, quem ita dilexit dominus, ut de eo diceret ad Petrum : si sic eum uolo manere, quid ad te ? tu me sequere.

de morte eius aiiqui dubitauerunt, de transitu per ignem dubitare non possumus, quia in paradiso est nec separatur a Christo. siue ille sit Petrus qui claues accepit regni caelorum, qui supra mare ambulauit, oportet ut dicat: transiuimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium. sed Iohanni cito uersabitur igneus gladius, quia non inuenitur in eo iniquitas quem dilexit aequitas. si quid in eo uitii humani fuit. caritas diuina decoxit; alae enim eius sicut alae ignis.