Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

En tibi iuuenem, qui uiam suam in iuuentute correxit! piscator erat cum fratre suo; uidit dominum Iesum, cum plicaret retia sua, et audiuit dicentem: uenite, faciam uos piscatores hominum, et relictis retibus suis et patre secutus est eum. uiam saeculi coeperat currere, sed auditis imperiis deseruit uitam mundi, secutus est Christum, probauit, quia in eo corrigit iuuenior uiam suam, si Christi uerba custodiat, dicens ad eum: diligamus ubera tua super uinum, sic tamen bibens, ut non absorberetur uino, sed gratia eius laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret.

denique bibens hoc uinum aperuit oculos suos et uidit uiam rectam, reliquit tortuosas uias, dicens: aequitas dilexit te, hoc est: \'non flexuosa itinera te sequuntur, sed solus ad te potest iustitiae trames peruenire\'. qui enim diligit iustitiam, non se auertit a Christo; quomodo enim arbitrum iusti remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia?

In hoc ergo iuuene spectato magna mysteria, quae in Canticis canticorum sanctus Salomon repletus domini spiritu resultauit. constitue dominum Iesum recumbentem in conuiuio, reclinantem se lohannem supra pectus eius. mirantes alios, quod seruus se supra dominum reclinaret. quod caro illa peccatrix supra templum uerbi recumberet. quod anima illa carnis uinculis innexa aulam diuinae [*]( 4 cf. Luc. 2. 19 5.25 cf. Ioh. 13. 25 7 cf. Jlatth. 4. 21 9*Matth. 4, 19 14 .18*Cant. 1, 4 (3) ) [*](def. -4 ) [*]( 1 concilio MNOv 2 audiens] add. senum 0 3 aetatem seruet MN 5 capud MPml 6 profundae MT profundius N 9 audiuit et 0 11 auditisj add. Christi Oav 12 uiam MNOTab 15 obsorberetur MN 16 auriret R 17 reliquid Mm2 R 19 secuntur NO 21 arbitrem MN arbitrium R iustitiae Gav iustum N 22 metuit T 23 iuuene] add. uiam suam corrigente v spectato] add. hoc est praeuide (iohanne [in ioh. a] praeuide Tm2a) MNPTa 24 spiritu domiaiO 26 all. seORav, om. cet. 2sinnixa JfNOPR )

24

plenitudinis scrutaretur. haec ergo mirantibus aliis respondet anima Iohannis: fusca sum et decora, filiae Hierusalem, fusca per culpam, decora per gratiam. dicit et caro: fusca sum et decora, fusca puluere saeculari quam certando collegi, decora oleo spiritali quo mundi huius puluerem squaloremque detersi, fusca per uitium, sed decora iam per lauacrum quod abluit omne delictum; fusca sum, quia peccaui, decora, quia iam me diligit Christus, quam relegauerat in Eua, recepit ex uirgine, suscepit ex Maria.