Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicit etiam synagoga, cuius mysteria hoc loco plerisque uidentur exprimi; quae cum se reici iam uideret propter totius plebis inpietatem, solabatur se tamen, quia ipsum Christum de populo suo, Petrum Iohannem Iacobum Christo adhaerentes uidebat, quia habebat eloquia sibi credita, et ideo dicebat: fusca sum et decora, filiae Hierusalem, fusca per increduli-

tatem, decora per legem, fusca per lapsum, decora, quia dilexit me sol et prior facta sum congregatio dei. nolite refugere me, quia fusca sum; ideo fusca sum, quia sol me reliquit iustitiae, qui ante inluminare consueuerat. amisi colorem uultus mei. obtunsa facta est acies oculorum meorum, quibus ante solem uidebam; in tenebris ambulo, quia diem Christi nescio. nolite tamen despicere me, quoniam qui reliquit potest rursum aspicere, misereri iterum.

solet congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos.\' omnes tribus Israel, conuenite, aspicite me decoram ante derelictam; nolite aspicere me, quoniam obfuscata [*]( 2 . 14*Cant. 1, 5 (4) 14 cf. Rom. 3, 2 17 cf. Cant. 1. G (5) 18 cf. Mal. 4. 2 21 cf. Matth. 24, 42 23 cf. Esai. 56, 8 25*Cant. 1. 6 (5) ) [*](def. A) [*](1 respondit eodd. av , correxi 2 filia a 4 quem GMOPm1av qua (in ras.) T peccando 0 5 collegi NTvcollegit eel. oleo 0 cod. Casin. 154 v oraculo MNPm2 oculocff. a spiritualiGN 6 detersi v tersit MNT detersit cel. α 7 quod] quo GORa 8 religauerat 0, add. id est rep (-pp-) ulerat MNPT recipit G 9 suscipit G 10 synagoga] add. quod dicit ecclesia 0 11 reici se 0 13 suo] add. non tantum sed et a petrum (et petrum Gv ) et iohannem et (s. l. R, om. G) iacobum GORv 14 qui v sibi eloquia OR 15 filia a 18 reliquit meOR 19 ante] add. meOv obtusa Nm20Rm2v 20 aidebamus Cml 21 tamen om. MN 22 dereliquit Mml reliquid Rml aspicere] add. et 0 23 sclet] add. namque Gm2, et 0 24 israhel GP me om. MNT dilectam GPaa delicta NT ..* )

25
s u m. hoc est: non hoc solum aspiciatis. quia obfuscata sum. non est intuitus me sol, et ideo obfuscata sum. sed lucet sol super iustos et iniustos, super iustos per gratiam, super iniustos per misericordiam. illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens. et gentibus non lucebat ante, nunc lucet, nunc illis oritur qui oriebatur mihi; qui illis remisit. remittet et mihi.

nolite , arbitrari, quoniam obfuscata sum. quod penitus reliquerit me sol et iam non intueatur, non requirat aegram. dissimulauit a me, quia non seruaui mandata eius; reconciliabitur, cum uiderit meorum paenitentiam delictorum. non uidit me sol, quia non recepi aduenientem, non aperui fenestras, ut uitae lumen intraret. cum aperuero. inluminabit oculos meos, qui uenit ut totum mundum inluminaret, et uideant etiam non uidentes.