Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uterque igitur iuuenis praedicandus. ille tamen serius, hic cautus; ille se ipso contentus et numquam sibi solus, iste pulchram aetati lubricae disciplinam adsciscens silentii nec adhuc sibi abundans, sed aliis se timens credere, quaerens tamen a iuuentute congregare. quae in senectute et sibi et proximis suis prosint, ne dicatur ei: quae in iuuentute non collegisti, [*](2 cf. I Oor. 15, 33 6 cf. Eccli. 18, 19 7 cf. Prou. 10. 19 12 Ps. 38, 2 17*Esai. 40, 6. 8 27*Eeeli. 25. 3 (5) ) [*]( 1 quia A qui cet. nv itineaior v uero A. om. cet.av 2 bonos mores au 4lauatur )[*](def. A. ) [*](Pm1 5 praeceptis seniorum 31 magisteriis — p. 25,8 requirat aegram desunt in A. 6 uult] add. tacendo 0 7 in om. GOav, ef. tractat. 4, cap. 18 extr. 9 prophetici om. N 12 quia MNml 13 ut om.ORμ 14 custodiam ori meo N 15 fuisset Gml 16 postulauit Oav i.saiam GOv ysaiam N phithagoricis R 19 omnis] add. enim a foenum GmlMP fenum Gm20RTv, add. et omnis gloria eius ut flos feni. aruit fenum et flos eius decidit Ov 21 et] haec 0 clamabit R 22 serus OPRv 23 caucius Mm2 ille] ipse O contemptus O 24 silentium G )

23
quomodo inuenies in senectute?

ergo is, si in consilio seniorum sederit, manum adhibebit ori suo, ut audiens sententias colligat, quod sibi ad maturiorem seruet aetatem: quemadmodum Maria, cum uerba Christi audiret, conferebat ea omnia in corde suo; quemadmodum Iohannes, cum caput suum supra pectus Iesu domini reclinaret, hauriebat profunda secreta sapientiae.

En tibi iuuenem, qui uiam suam in iuuentute correxit! piscator erat cum fratre suo; uidit dominum Iesum, cum plicaret retia sua, et audiuit dicentem: uenite, faciam uos piscatores hominum, et relictis retibus suis et patre secutus est eum. uiam saeculi coeperat currere, sed auditis imperiis deseruit uitam mundi, secutus est Christum, probauit, quia in eo corrigit iuuenior uiam suam, si Christi uerba custodiat, dicens ad eum: diligamus ubera tua super uinum, sic tamen bibens, ut non absorberetur uino, sed gratia eius laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret.