Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo anima currus est dei, ut ira eius et libido et timor et omnes saeculares concupiscentiae refrenentur. ecclesia quoque currus est dei, quae regenda est gubernaculis Christi, ne diuersorum populorum motus eam dissensionesque perturbent. illo quoque Naason [*](2 ) bene intellegitur Christus, quia uirga Aaron conuersa in serpentem illos serpentes Aegyptios deuorauit. has ergo diuitias habeamus, his delectemur, ut currant nobis equi rationabiles et commoremur in praeceptis eorum.

Et ideo ait: in mandatis tuis exercebor et considerabo uias tuas. qui enim exercetur in uerbis apostolorum, Iesu domini mandata cognoscit et considerat uias eius. quibus finis est Christus, qui ait: ego sum uia.