Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quae posteaquam a Christo didicerunt apostoli, ecclesia dicit: introduxit me rex in cubiculum suum, hoc est in illud secretum suum, in quo sunt thesauri scientiae et cognitionis suae. ideoque tibi dicitur: cum oras, [*](2*Matth. 7. 6 4 cf. Luc. 2- 51 8 . 16 Ps. 118. 12 9*Matth. 7.21 12 ci. Ps. 118. 9—11 18*Ex. 21, 2. 1 24*Cant. 1, 4 (3) 25 cf. Coi. 2, 3 26*Matth. 6, 6 )[*](dej. j) [*](1 abscondant Pml abscindant v hoc] et hoc 0 etiam om. NOR in euangelio dominus etiam dicit M 2 dominus dicit N 5 Iesu om. 0 6 uirum G abseondere sermones suos OR dominiO 8 dominee;0 9iustieiasa 10 ipse om. 0 11 qui] qui facit Gml 12 conrexerit 0 13 ne OPR 14 archana GMNOPR 15 domino MNT 17 et] add. sic a 18 quemammodum N 19 sex annis MN 20 praemisit (in ras. m 2) M iustitias] add. dicere Gm2a discere v 21 propones Rm2 proponis Rm1Gm10 proponit cti. av 23 -quam a Christo] pergit A 24 me om. MmlN 25 pr. in om. 0 26 ideo a )

38
intra in cubiculum tuum, quod significat mentis animique secretum. in hoc cubiculum iustitiarum sponsa se poposcit induci, cum post odorem unguenti excurrerit, quod semper fluit et numquam deficit.

Ideo quasi edoctus propheta iustitias quinto uersu dicit: in labiis meis pronuntiaui omnia iudicia oris tui. et quomodo alibi dicit: iudicia tua sicut abyssus multa? quomodo apostolus ait:s o altitudo sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius!