Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quarto uersu dicit: benedictus es, domine, doce me iustificationes tuas; non enim quicumque dixerit: domine domine, ipse intrabit in regnum caelorum, sed qui uoluntatem dei fecerit.

ideo iste, qui correxerit uiam suam a iuuentute sua, custodierit uerba dei, in toto corde quaesierit dominum deum suum nec-repulsus sit a mandatis dei et dignus habitus, cui committerentur arcana sapientiae, absconderit ea in corde suo, ne peccaret deo, quasi habens eloquia dei gratias agit dicens: benedictus es , domine, et desiderat ipsum doctorem habere, cupiens cognoscere secreta legis, et quemadmodum interpretationem habeat: si emeris puerum Hebraeum et seruierit tibi annis sex et reliqua, quibus praemissum est: has iustitias quas propones in conspectu filiorum Israel, haec a domino quaerit discere, quae homines docere non poterant, nisi deus ante docuisset.