Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Anna tamen non clamabat in corde suo sicut Moyses, sed loquebatur, fortasse quia filios postulabat, hoc est bona quidem, sed priuata, non publica; non clamabat, sed quia a domino postulabat, quia domino eum, si quem susciperet, offerebat, loquebatur deo; clamabat autem Moyses, quia non pro se, sed pro omni populo precabatur. unde dictum est ei a domino: qui d clamas? clamabat affectu pio et sensu profundo et personabat in caelo, miraculis petens digna caelestibus, ut mundi elementa mutaret.

Denique et ipsius loci seriem recenseamus. instabat Pharao et innumeris Aegyptiorum stipatus curribus urgebat Hebraeos; hinc circumfusus hostis. inde interfusum mare plebem dei clauserat. nulla in armis fiducia, spes nulla in uiribus. strepebat tantummodo querella miserabilis, quod commodius sibi foret dura in Aegypto seruitutis onera subire quam acerba in deserto morte consumi, [*](3 Rom. 8,15 8 cf. Ps. 18, 5 9 cf. Ex. 4, 10 11 ef. Hier. 5, 21 12*Esai. 58,1 13 cf. I Reg. 1, 13 18 Ex. 14, 15 24 cf. Ex. 14,12 ) [*](1 tui] add. de terraOv 2 eognitiouum A contentuque 0 5 caritas 0 castitas R loquuntur (his) AOav nee] et non M 6 uinens MNTa, add. non 0 8 omnem om. O exiuit] add. sonus eorum R, sed exp. 9 Moyses loquebatur v 10 et cotidie 0 cottidie GPm2 est] add. a Mm2 PRa 11 all. audiunt] add. corde Tm2a exaudiunt v 12 exalta] add. in Btn2 15 pribata Pml alt. non om. eodd. praeier O, a clamat NT quia] quae a 20 potens Rml 21 et] ut Oav farao APRml faraho Rm2 22 urguebat MN 23 hostes Pml ostis ex ostes Rm2 24 stirepebat A sterpebat Rm1 24.26 querela coM. praeter Pmljiv )

427
querella nihil praesidii ferens, plurimum offensae adferens.