Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Est tamen et uox cordis, quia est et uox sanguinis. quae ad deum peruenit; denique deus dicit: uoxsanguinis fratris [*]( l*Esai. 19. 1 3Ps. 16, 8 4 cf. Phil. 2, 7 7 cf. I Cor. 13, 12 10 Rom. 11,32 14*Ps. 118,145 22 cf. Eph. 6,12 30 Gen. 4, 10 ) [*]( 1 sedit ANPm1Rm1 5 eum in umbra eius a 6 procederit PmlR 8 faciej faciem A 9 cottidie GM 11 in om. APm1 R 12 est] sit 3 a 14 praemiltunt I ANPR 15 iustificationes NR requiram Pa dicit Dauid om.av inpassiones Pml 17 possemus GPRml 21 alt. illis] aiiis Na 23 alt. et om. O 24 huias a more Ptn2 26 aduersus O uideret fieri Pat\' 30 dominam AmlO )

426
tui clamat ad me. clamat ergo cor nostrum non sono corporis, sed cogitationum sublimitate concentuque uirtutum. grandis fidei clamor: denique in spiritu adoptionis clamamus: abba pater et ipse spiritus dei clamat in nobis. magna uox iustitiae, magna est castitatis.

per quam et mortui locuntur nec solum locuntur, sed etiam sicut Abel clamant. at uero iniusti anima nec uiuentis clamat, quia deo mortua est. nihil in illa sublime, nihil magnificum est quale eorum, quorum sonus in omnem terram exiuit et uerba in fines orbis terrarum. gracili uoce loquebatur Moyses et plus omnibus audiebatur, cotidie auditur in ecclesia. ab illis solis, hoc est Iudaeis, non auditur. qui aure audiunt, sed non audiunt. prophetae dicitur alteri: exalta uiribus uocem tuam.