Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

populum meum, quia recepit de manu domini duplicia peccata. discite unde Plato haec sumpserit. eruditionis gratia in Aegyptum profectus, ut Moysi legis oracula, prophetarum dicta cognosceret, audiuit consolationem populi, qui supra peccati modum uidebatur fuisse punitus,

et hunc locum quadam adopertum dote uerborum in dialogum transtulit quem scripsit de uirtute. quem locum tamen dominus in euangelio plenius conprehendit et apertius declarauit, dicens per Abrahae personam ad illum diuitem saeculi huius: fili, recordare quia recepisti bona in uita tua et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolationem habet, tu uero cruciaris. et in his omnibus inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui ueniunt hinc transire ad uos non possint neque inde huc transmeare. sed iam audiamus quid iustus in consolando se loquatur.

Iustus es. domin e, et rectum iudicium tuum. [mandasti iustitiam testimonia tua et ueritatem tuam nimis.] uere iustus uir qui lacrimis profluens, inuolutus aerumnis, graui supplicio delicta persoluens non

taedio uincitur, non metu frangitur, non labore lassatur, non ingratus aut tristis est. plerumque enim uulgus hominum sua delicta non reputans iniuste se putat tolerare quae patitur. at uero uir iustus, qui se ipsum statim in exordio sermonis accusat, iustitiam domini praedicat, quod meritis suis digna patiatur. dicendo autem iustum deum de sua quidem iniustitia ante pronuntiat. sed de iustitia domini sperat et ueniam. iustus enim non semper [*]( l*Esai. 40, 1-2 3 cf. Pindar. apud Plat. Menon p. 81B 10*Luc. 16, 25—26 18 Ps. 118,137 [138] 25 cf. Prou. 18, 17 28 cf. Ps. 102, 9 ) [*]( 3 peccata] add. sua Oa dicite NOTa haec] hunc 0 4 profectum 0 moysis PB (v), add. gesta Ov 5 oraculaj add. et NPTa cognoseerit Rml 7 dialocum Pml 10 habrae (h del.) P 13 habet] recepit 0 14 nos et uos GMNTav cahos P 15 hii GM ii v ueniunt APB uolant eet. av ad nos hiac transire 0 18 praemittunt I APR 19 tuum] add. II APR secundus N mandasti—20 nimis om.a, ef. p. 401,19 institiam] iudicia et Am2R iustitiam et O 24 repetens codd. praeter OPm2, a ioiusta O toierari AR )

399
irascitur; sicut ultor culpae, ita moderator est poenae, sicut uindex peccatorum, ita remunerator est uirtutum optimorumque meritorum.

qui uuit dare praemium, debet spectare certamen, quia nemo sine certamine coronatur. sinit ergo nos saepe temptari. uolens iuste praemia dare luctanti utique, non dormienti. non decet redimitos floribus corona, sed puluerulentos nec molles deliciis, sed labore exercitatos ornat uictoria.