Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

releuantur solutione poenarum qui non absoluuntur commendatione meritorum. tertium est, cum lacrimis crimen abluitur, ut est illud: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudiuit dominus uocem fletus mei. quod etiam hoc loco et plerisque locis in libro Psalmorum facile repperitur.

Consolatio igitur prima ordine, quoniam non obliuiscitur deus facere misericordiam neque in aeternum proicit quos putauerit cohercendos. secunda. quod decursis suppliciis, quae propter peccata nostra tolerauimus, ad ueniam pertinemus.

unde nonnulli philosophi disputarunt obesse inprobis absolutionem, prodesse mortem, quod in illa incentiuum sit delinquendi, in morte autem finis peccati. quod adsumptum esse de nostris cui dubium. cum in Prouerbiis Salomonis sit: qui parcit baculo, odit filium suum, c astigat autem dominus quem diligit. et infra: flagellum equo et stimulus asino imperat, uirga autem nationi inprudenti? poena enim corrigit et emendat errantem. si talis est qui emendari non queat.

aufertur e medio. ne grauiora committat; mortuus enim iam nescit errare. ideoque Ecclesiastes ait: et laudaui ego mortuos magis quam uiuentes, et optimus supra hos qui nondum natus est, qui non uidit hoc opus mali. mortuus praefertur uiuenti.quia peccare desiuit. mortuo praefertur qui natus non est, quia peccare nesciuit.

Nunc dicamus etiam de his qui poenas scelerum soluerunt suorum. nonne isti tulerunt culpae pretium et iam non integra his [*]( 3 Ps. 6. 9 7 cf. Ps. 76, 10. 8 10 cf. Plat. Gorg. p. 479, cap. 35 U*Prou. 13, 24 *Prou. 3,12 15 Prou. 26, 3 20*Eccle. 4, 2—3 ) [*]( 2 non 0, om. cet. av 6 reperitur GMNORm2av 7 primo GMRm2, odJ. mane Mml ordinej add. est a 10 fflosofi A 11 disputauerunt NOPav obesse om.O 12 sit ineentiuum v finis peccati (delicti t\') quod 0 md. Jlonac. 2564 v finis quod Pm2. om. cet. a 13 absumptum a 16 inperat P 18 nequeat O 19 enim] est enim O errare nescit O 20 mortuus Rml 21 et om.O optimos ARml op(ob-)timum GJlNPa, add. iudicaui a hosj add. eum a 24 natos non] r.ondum natus O 25 iis i- suorum soluerunt O )

398
poena debetur ? clamat per Esaiam dominus: consolamini