Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

accedite ad eum et satiamini, quia panis est; accedite ad eum et potate, quia fons est; accedite ad eum et [*]( 2 cf. Ex. 16,13—15 4.14 cf. Ioh. 6, 31.49 5 cf. Ioh. 6,35 6 cf. Ps. 103, 15 8 Ioh. 6, 31 10 cf. Ioh. 6,33 15 cf. Ios. 5, 4 18 Ioh. 6, 34 23*Ps. 72, 27 25 cf. Ioh- 6, 35 28 cf. Ioh. 1, 9 ) [*]( 1 sterelitas AGRml immineat a 2 perseuerat XPmlTa coturnicem AGmlR pluas AR 3 quas] quod AR 4 quia om.0 qui om.AGMR patres] add. et MRm2 melius Gml 5 esuriit A 7 fuerit NPT de]eO 8 eis] illis O, om.P 9 umbram R 10 mihi uerum 0 dei om.0 11 e] de Nav iudae O 12 iuueniore Bml ianiori GMNOv 18 da nobis semper av 21 pr. dat om.P cottidie MO quottidie P 22 accipias N accipiens Rml pene Pml 23 abs] a O si] add. te Mv 26 enim om.P 27 satiemim Oml )

412
inluminamini, quia lux est; accedite ad eum et liberamini, quia ubi spiritus domini, ibi libertas; accedite ad eum et absoluimini, quia remissio peccatorum est. quis sit iste quaeritis? audite ipsum dicentem: ego sum panis uitae; qui uenit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam. audistis eum et uidistis eum et non credidistis ei, ideo mortui estis. uel nunc credite, ut possitis uiuere.

Sed miramini Moysen, quia patres uestros per mare siccis duxit uestigiis. Moyses non imperauit, sed impetrauit, non iussit mari, sed seruiuit iubenti fluctibus. Moysen laudatis. quia regem Pharao cum exercitu suo mersit. Moyses orabat et alius imperabat, Moyses precabatur, Christus operabatur, Moyses fugiebat. Christus

insequebatur, Moyses columnam sequebatur, ut nocturnas tenebras declinaret, Christus inluminabat. Moysen agnoscitis, qui aquae amaritudinem temperauit, Moysen agnoscitis, qui aquam produxit de petra: Christum non agnoscitis, qui ueri illius Aegyptii regis strauit exercitum et abyssi mersit profundo, qui nos liberat cotidie de mundi huius fluctibus. ne nos saeculi procella demergat. quid profuit patribus transire per Mare Rubrum, quibus ad terram resurrectionis non licuit peruenire ?