Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

uerum illum Golian reuelatum nobis ac proditum uerbi sui gladio trucidasset. iacet igitur uerus Golias humilitate filii dei stratus, amisit caput, quod in multas artes uertebat et fraudes. psallunt securae iam animae, quae ante peccatorum suorum tormenta deflebant. dicunt tympanis, hoc est corporibus suis peccato mortuis resultantes:

Saul triumphauit in milibus, Dauid in decem milibus. rex ille durus indignatur et irascitur diabolus, eo quod canerent iuuenculae quia duritiae filius paucos decepit, Christus totum mundum redemit. dicit ergo Christus natus ex uirgine: iuuenis ego sum et despectus; iustificationes tuas non sum oblitus.

Dicit etiam populus nationum ille in prima electione despectus, rudis adhuc fide et studio primaeuae deuotionis adulescens uel certe renouatus aquilae iuuentute per baptismatis sacramenta: iuuenis ego sum et despectus; iustificationes tuas non sum oblitus. ille ego despectus ante iam praeferor, iam anteponor electis, ille ante despectus