Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

credentibus igitur in dominum est in domini misericordia consolatio. est etiam aliud consolationis genus his qui graues soluerint poenas, ut habes scriptum in Esaiae libro: consolamini consolamini populum meum, dicit dominus. sacerdotes. loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam, quoniam repleta est humiliatio eius; so-

lutum est peccatum eius, quoniam accepit de manu domini duplicia peccata sua. etiamsi [*](13*Bar. 4, 19—22 22*Esai. 40. 1—2 ) [*]( 3 psalmi-decimi om.av octaui decimi om.M zadik a decima oetaua v, om.O 4 in morem 0 5 defiuentesa oportune ASPmlRT oportunam GM 6 eonsolationem-sunt OPs-l.mla (om. et) v. om. eel. consoiatione] eonsolationem GM cousolationis NT 7 quia AR 10 et om.AOv 12 clamabat 0 14 sum] add. et Rm2 exue Pml pr. stola GMNa 17 deum a extnhit ASml 19 uestrontm Mml 21 his genus G iis v 22 isaiae GMO(v) alt. consolamini om.AGNPR 24 corde M 26 quia 0 )

397
fides deerat, poena satisfecerat;

releuantur solutione poenarum qui non absoluuntur commendatione meritorum. tertium est, cum lacrimis crimen abluitur, ut est illud: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudiuit dominus uocem fletus mei. quod etiam hoc loco et plerisque locis in libro Psalmorum facile repperitur.