Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Consolatio igitur prima ordine, quoniam non obliuiscitur deus facere misericordiam neque in aeternum proicit quos putauerit cohercendos. secunda. quod decursis suppliciis, quae propter peccata nostra tolerauimus, ad ueniam pertinemus.

unde nonnulli philosophi disputarunt obesse inprobis absolutionem, prodesse mortem, quod in illa incentiuum sit delinquendi, in morte autem finis peccati. quod adsumptum esse de nostris cui dubium. cum in Prouerbiis Salomonis sit: qui parcit baculo, odit filium suum, c astigat autem dominus quem diligit. et infra: flagellum equo et stimulus asino imperat, uirga autem nationi inprudenti? poena enim corrigit et emendat errantem. si talis est qui emendari non queat.

aufertur e medio. ne grauiora committat; mortuus enim iam nescit errare. ideoque Ecclesiastes ait: et laudaui ego mortuos magis quam uiuentes, et optimus supra hos qui nondum natus est, qui non uidit hoc opus mali. mortuus praefertur uiuenti.quia peccare desiuit. mortuo praefertur qui natus non est, quia peccare nesciuit.