Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quartus: ignitum elo quium m tuum nimis, et seruus tuus dile xit illu d. ignem quidem dominus misit in terram, non ut eam Sodomitano rursus, sicut scriptum est, arderet incendio nec ut eam donatae munere fecunditatis aut usu uel flore uiriditatis excluderet; opus enim suum dominus probare magis atque augere quam minuere aut damnare consueuit.

neque uero dignum erat, ut elementa innoxia nostri luerent sceleris ultionem. quid natura deliquerat, si adulta iam suboles errauit ? non erat partus in uitio, si deuio lapsa est errore progenies, sed usus in culpa. quem ergo dominus . ignem in nouo sparsit testamento ? qui secretos mentium diuinae cognitionis ardore inflammaret affectus, qui uaporem fidei et deuotionis adoleret. qui cupiditatem uirtutis accenderet. hoc igne calefactus Hieremias dicit: et erat ignis flammigerans in [*]( 1 cf. Ioh. 1,11 4*Ps 138, 21—22 13*Ps. 118,140 14 cf. Luc.12, 49 15 cf. Gen. 19, 24 26*Hier. 20, 9 ) [*]( 1 proprie deleui, cf. p. 334, 19 propria NPRml in propria ORm2av sua om. O 3 rebellis Mml ait a 4 iniusto AmlPR iustu G et iusto Ou 8 populo deus 0 nec] haec A 9 tenere] terrenae 0 11 paradyso AMNR eieetus] adil. est Mm2a praerogatiuae A 13 Sequitur-quartus om.a ueraus om.NPRml uersus quartus om-Ov IIII AGMNR 14 dilexi P 15 terra A eam om. O 17 excluserit AR exueret OPm2v 20 luerint Rvnl 21 suboles ex subules A soboles cet. av 22 progenies] add. non est hic in natura Tm24 23 secretins 0 ardore cognitionis N Pav 25 hieremias calefactus O 26 dicit Hieremias v )

407
ossibus meis. hoc sermonum igne caelestium uaporati Cleopas et ille alius, qui simul cum domino ab Hierusalem usque in castellum confecerant iter, dicebant: nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis scripturas?